monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 3
Denique cum gravissimae insimulationis urgerentur invidia, non illius quod falso obiiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos et non audivimus eum: propter hoc venit nobis omnis tribulatio haec (Ibid.). Quae quidem confessio non solum apud fratrem, in quem impia crudelitate peccaverant, verum etiam humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiavit. Quid Salomon, qui perceptum a Deo sapientiae donum in primo iudicio suo non nisi assumptione mendacii declaravit?