monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 24, 2
Atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus posset? profecto minime vereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. Rectius enim est sub talis figurae colore mentiri, quam pro observantia irrationabilis istius veritatis, aut ea quae audientes aedificare potuerant, incongrua taciturnitate contegere: aut si ex nostra persona veraciter proferantur, iactantiam noxiae vanitatis enarrare.