monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 23, 1
Ioseph: Has definitiones illorum monasteriorum esse non dubium est in quibus renuntiationis vestrae, ut dicitis, rudimenta formata sunt; quorum principes fratrum refectioni suas assolent praeponere voluntates, et obstinatissme id quod semel mente conceperint exsequuntur. Caeterum seniores nostri, quorum fidei apostolicarum signa virtututum testimonium reddiderunt, quique universa iudicio potius ac discretione spiritus quam rigida animi obstinatione gesserunt, eos qui alienis infirmitatibus acquiescerent multo uberiores fructus quam eos qui in suis definitionibus perdurarent capere censuerunt; sublimiorisque pronuntiaverunt esse virtutis contegere potius continentiam necessario, ut dictum est, humilique mendacio, quam patefacere superbo veritatis indicio.