monumenta.ch > Cassianus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 8
quis scandalizatur, et ego non uror ? Atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat, adimplevit, dicens: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant . Utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non assumere, nudipedalia non exercere, vota legalia non offerre, sed facit haec omnia dum illorum saluti plus consulit; quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.