monumenta.ch > Cassianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 7
Lege in Atheniensi urbe gentilium, ubi vigebat impietas, quo usus sit praedicationis exordio: Praeteriens, inquit, vidi simulacra vestra et aram in qua erat scriptum, Ignoto Deo . Cumque de eorum superstitione sermonem fuisset orditus, tamquam si et ipse sine lege esset, sub occasione profani illius tituli fidem Christi intulit, dicens: Quod ergo vos ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis (Ibid.). Et post pauca, velut si divinae legis penitus esset ignarus, gentilis poetae versum potius quam Moysis aut Christi maluit proferre sententiam: Et sicut quidam, inquiens, vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Ibid.). Cum itaque suis eos, quae refutare non possent, testimoniis fuisset aggressus, ita de falsis vera confirmans subdidit, dicens: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro vel argento aut lapidibus sculpturae artis et cogitationi hominis, divinitatem esse similem (Ibid.). Infirmis autem infirmus effectus est, cum secundum indulgentiam, non secundum imperium, his qui se continere non poterant, in id ipsum redire concessit , sive cum lacte, non esca Corinthios potans, in infirmitate et timore et tremore multo apud eos fuisse se dicit . Omnia autem omnibus factus est, ut omnes faceret salvos, cum dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet ; et Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit . Et alibi: Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor?