monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 3
Quod temperamentum etiam aliis verbis idem beatus Apostolus ubique se semper tenuisse testatur. Nam cum dicit, Factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem; his qui sub lege erant, quasi sub lege essem (cum ipse sub lege non essem), ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut eos qui sine lege erant lucrifacerem; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos ; quid aliud ostendit, quam secundum infirmitatem atque mensuram eorum qui instituebantur condescendisse se semper, et a perfectionis rigore aliquid relaxasse, nec tenuisse se id quod districtio rigida poscere videbatur; sed illud magis praeposuisse quod infirmantium utilitas exigebat?