monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 2
Quod sine dubio universae tunc evenisset Ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi evangelicae reservasset. Tunc enim necessario ac veniabiliter acquiescitur mendacii detrimento, quando maius, ut diximus, imminet de veritatis confessione dispendium, et utilitas quae nobis de veritate confertur compensare illa quae generanda sunt damna non praevalet.