monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 7 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 10, 1
Germanus: Quantum spectat ad desiderium nostrum quod a nobis pro spiritalis commodi utilitate susceptum est, optaremus aedificari vestri iugitate consortii. Si enim ad coenobium nostrum fuerimus reversi, non solum nos ab hoc tam sublimi proposito relapsuros, sed etiam, pro mediocritate conversationis illius, multis certum est dispendiis quatiendos. Verum illud nos evangelicum mandatum vehementer absterret, Sit sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est . Credimus enim tanti transgressionem praecepti nulla posse compensari iustitia, nec in extremis recte cedere, quod malo initio semel fuerit inchoatum.