monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 9, 2
Hic vero pertinaciam suae retinens sponsionis, perpetua morte damnatur, qua fuisset proculdubio liberatus, si definitionis suae maluisset destitutor potius quam pertinax inveniri. Quod in illis quoque duobus filiis qui in Evangelio ad operationem vineae destinantur, evidentissime perdocemur, quorum unus patris restitit imperio, alius prona responsione consensit . Sed nec illi profuit humilis obsequendaque responsio, quia praeceptum patris opere detrectavit implere, nec illi obfuit refragatio iussionis, eo quod statui sermonis obstinatione mutata, scopon patris, operis exsecutione complevit; et id quod reprehensibiliter statuerat, definitione correcta laudabiliter emendavit. Necnon et Herodis cruentissimi regis exemplum, qui fidem inconsulte retinens sacramenti, cruentissimus Praecursoris Domini exstitit interemptor, vanoque timore periurii, damnationi semetipsum atque suppliciis perpetuae mortis immersit . Primum etenim est optima statuere: quod et si aliter cesserit, sequens est in melius ea quae sunt statuta mutare, ordinationibusque nostris iam iacentibus, ut ita dixerim, manum dexteramque porrigere. Ubi principia consilii non approbantur, prudentia est, ut utili addita provisione reparentur.