monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 8, 3
Veniabiliter enim, immo verum etiam laudabiliter definitio incauta mutabitur, si ad salubriorem transeat partem, nec constantiae praevaricatio esse credenda est, quoties sponsio vitiosa corrigitur, seu temeritatis emendatio. Quae omnia Scripturarum quoque possunt testimoniis apertissime comprobari, quam multis perniciosum fuerit, definitionibus propriis inhaesisse, et ab eis econtrario destitisse, commodum fuerit ac salubre.