monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 8, 2
Proinde quantum vestra patefecit assertio, cum ad id vos loci sponsio inconsulta perduxerit, ut ex utroque vobis gravis incommodi subeunda iactura sit, in eam partem inclinandum est electionis arbitrium, quae vel tolerabiliora dispendia inferat, vel satisfactionis remedio facilius expietur. Si ergo maiora spiritui vestro lucra ex hac commoratione creditis conferenda, quam illa sunt quae vobis de conversatione illius coenobii nascebantur, neque sine iactura ingentium commodorum potest conditio vestrae sponsionis impleri, satius est hoc vos mendacii vel non impletae promissionis subire dispendium, quod semel praeteritum, nec ipsum ultra iam repeti, nec alia per semet poterit generare peccata, quam in illud incidere, per quod tepidioris vitae, ut dicitis, status quotidiano vos atque interminabili afficiat detrimento.