monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 8, 1
Ioseph: Sanum quidem est atque perfectum, nostraeque professioni omnino conveniens, ut ea quae sub aliqua sponsione decernimus, efficaciter impleamus. Ob quam rem nihil oportet abrupte monachum definire; ne aut id quod incaute promisit, implere cogatur, aut consideratione honestioris intuitus revocatus, sponsionis suae praevaricator existat. Sed quia nunc propositum nobis est, non tam de sanitatis statu quam de infirmitatis curatione tractare; non quid priore loco a vobis fuerit actitandum, sed quemadmodum de scopulo huius perniciosi naufragii possitis evadere, salubri est consilio requirendum. Quando igitur nullum nos coarctat vinculum, nec ulla conditio constringit, de comparatione secundarum rerum optione proposita, id quod maioris est commodi praeeligatur: quando vero aliqua dispendiorum obsistit adversitas, in comparatione damnorum illud est appetendum quod levioribus subiacet detrimentis.