monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 7, 1
Germanus: Quamvis etiam illorum doctrinae summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt a parvulis magna conari, et dato boni sui gustu, egregiam perfectionis sitim nostris visceribus indiderunt; si quid tamen iudicio nostro creditur, nullam ducimus comparationem inter haec atque illa quae illic percepimus instituta, ut sileamus conversationis vestrae inimitabilem puritatem, quam vobis non solum mentis ac propositi districtione, sed etiam locorum credimus beneficio patrocinante conferri.