monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 5, 1
Ad haec Germanus: Credebamus, inquit, nos vestrae beatitudinis visione, non solum laetitia spiritali, sed etiam profectu abunde repletos, ad nostrum coenobium recursuros; et ea quae fuissemus vestro magisterio consecuti, a nobis post reditum vel tenui aemulatione sectanda. Hoc enim et seniorum nostrorum dilectio sibi spondere nos compulit, dum sublimitatem vitae vestrae atque doctrinae posse nos aliquatenus imitari in illo coenobio crederemus.