monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 28, 1
Illud quoque multis est experimentis saepissimo comprobatum, nullo modo eos qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indiruptam potuisse servare concordiam, sive quod eam non pro desiderio perfectionis, nec pro apostolicae charitatis imperio, sed pro amore terreno, et per necessitatem ac vinculum pacti retinere conati sunt; sive quod ille callidissimus inimicus, ut eos praevaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad irrumpenda amicitiarum vincula praecipitat. Certissima ergo est prudentissimorum virorum illa sententia, veram concordiam et individuam societatem, nisi inter emendatos mores, eiusdemque virtutis ac propositi viros stare non posse.