monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 27, 4
Haec enim natura est irae, ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret. Dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis arctata, iracundiae turbulentis aestibus oppleantur, et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum Dei angusto corde nequeamus, nec dicere cum propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum . Nam quia longanimitas sapientia sit, evidentissimis Scripturae testimoniis edocemur: Longanimis enim vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est . Et idcirco de illo qui sapientiae donum laudabiliter a Domino postulavit Scriptura commemorat: Et dedit Dominus Salomoni sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam maris innumerabilem .