monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 27, 1
Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus, et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur, praecipiti furore raptemur: Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat per partes : id est, stultus quidem ad ultionem sui, irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur, Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae : id est, nequaquam ad vindictam iracundia cogente tendatis, sed date locum irae: hoc est, non sint corda vestra sic impatientiae ac pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam, cum irruerit, sustinere non possint; sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis extentis sinibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet : et ita mens vestra amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata, habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescat. Vel certe ita intelligendum est: Damus locum irae, quotiens commotioni alterius humili atque tranquilla mente succumbimus, et quodammodo dignos nos qualibet iniuria profitentes, impatientiae saevienti obsequimur.