monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 26, 2
Haec ergo ab his qui sodalitatis affectum cupiunt inviolabilem custodire, prae omnibus observanda censemus, ut primum quibuslibet iniuriis lacessitus, non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat; quae tamen si senserit vel tenuiter fuisse turbata, omni semetipsum taciturnitate contineat, et illud quod Psalmista commemorat diligenter observet: Turbatus sum et non sum locutus . Et: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; nec praesentem considerans statum, ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor, dictatque animus exasperatus, sed vel recolat gratiam praeteritae charitatis, vel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat, eamque, velut continuo reversuram, etiam in ipso commotionis tempore contempletur.