monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 26, 1
Ioseph: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus virtus tolerantiaque vincenda sit; sed quod infirmi pessima valetudo, illius qui sanus est sustentatione nutrita, atque in deterius quotidie prolabens, generatura sit causas ob quas vel ipse ultra non debeat sustineri; vel certe patientiam proximi notam ac deformationem impatientiae suae esse coniiciens, abire quandoque mavult quam semper magnanimitate alterius sustineri.