monumenta.ch > Cassianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 18, 6
De quibus proprie dicitur per prophetam: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula . Et alibi: Verba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia ventris . Quibus etiam illud potest eleganter aptari: In ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias , quibus tamen magis decipitur ipse qui decipit.