monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 18, 2
quasi vero apud Deum verba tantummodo, et non praecipue voluntas vocetur in culpam, et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quod unusquisque fecerit per loquelam, et non quod etiam per taciturnitatem facere studuerit, in iudicio sit quaerendum. Non enim sola commotionis illatae qualitas, sed etiam propositum irritantis in noxa est.