monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 17, 3
Quia non dicitur, Omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum contra consortes nostrae fidei et conversionis excipere, sed significanter expressit evangelicus sermo dicens: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio . Licet itaque secundum regulam veritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc in loco magis fidelis ac nostrae conversationis particeps quam ethnicus fratris vocabulo designatur.