monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 17, 1
Illud quoque quibus lacrymis est deflendum, quod nonnulli fratrum cum fuerint contumelia cuiuslibet sermonis accensi, si alterius cuiuspiam, qui eam lenire desiderat, precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere adversus fratrem concipi retinerive tristitiam, secundum illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio ; et, Sol non occidat super iracundiam vestram , proclamant illico: Si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset, aut ista dixisset, recte debuit sustineri.