monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 16, 1
In tantum igitur non vult nos Deus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid adversum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est, nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo eius tristitiam iuste iniusteve conceptam, celeri satisfactione tollamus. Neque enim ait, Si habet veram querelam adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; sed, Si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid adversum te , id est, etiam si leve aliquid ac vile sit quo fratris in te fuerit excitata commotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsaverit, scias te offerre precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris.