monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 14, 4
Quae idcirco velut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia non eam odii comparatio, sed affluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. Tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico canticorum, dicentis: Ordinate in me charitatem . Haec enim est vere charitas ordinata, quae odio habens neminem, quosdam meritorum iure plus diligit; quaeque eum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione complecti; et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt, aliquos sibi qui caeterorum affectui superextollantur excerpit.