monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 14, 3
Aliter enim parentes, aliter coniuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios invenitur. Quod etiam Iacob patriarchae probatur exemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater, omnesque paterna charitate diligeret, tamen propensiore Ioseph dilexit affectu, ut de eo aperte Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus , scilicet, non quod vir iustus et pater non valde diligeret etiam caeteram prolem, sed quod huius, quia typum Domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo atque indulgentius inhaereret. Hoc etiam de Ioanne evangelista legimus evidentissime designari, cum de ipso dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus , cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione complexus sit, ut hoc etiam evangelica attestatione designet, dicens: Sicut dilexi vos, et vos diligite invicem . De quibus et alibi dicitur: Diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos (Ibid.). Sed haec unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem charitatis, sed largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei virginitatis privilegium et carnis incorruptio conferebat.