monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassianus, Collationes, 2, 16, 14, 1
Illam igitur charitatem quae dicitur ἀγάπη possibile est omnibus exhibere, de qua beatus Apostolus: Ergo dum tempus habemus, inquit, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei . Quae in tantum omnibus est generaliter exhibenda, ut eam etiam inimicis nostris a Domino iubeamur impendere.