monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 12, 2
Nam etiamsi iudicium eius diabolica non fallat illusio, elationis tamen et superbiae graviores laqueos non evadet. Quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum Vas electionis in quo Christus, ut ipse professus est , loquebatur, ob hoc solummodo se asserat Ierosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis Evangelium, quod gentibus, revelante et cooperante Domino, praedicabat, secreta examinatione conferret ? Per quod ostenditur non solum unanimitatem atque concordiam per haec praecepta servari, verum etiam cunctas diaboli adversantis insidias et illusionum eius laqueos non timeri.