monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 11, 2
Si qua ergo, inquit, consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes; nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores vobismetipsis alterutrum arbitrantes ; et illud, Honore alterutrum praevenientes , ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis ascribens, summam discretionis verae in alterius magis quam in suo credat stare iudicio.