monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 11, 1
Etenim saepe illud quod Apostolus dicit probatum est evenire: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis , ut obscuram ac tetram caliginem sensuum pro vero lumine scientiae fraudulenter effundat . Qui nisi humili et mansueto corde suscepti, maturissimi fratris vel probatissimi senioris reserventur examini, et eorum iudicio diligenter excussi, aut abiiciantur, aut recipiantur a nobis, sine dubio venerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum, gravissimo feriemur interitu. Quam perniciem impossibile est evadere quempiam iudicio proprio confidentem, nisi, humilitatis verae amator et exsecutor effectus, illud quod Apostolus magnopere deprecatur, omni contritione cordis implerit.