monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 16, 7, 1
Sicut ergo nihil praeponendum est charitati, ita furori vel iracundiae nihil est econtrario postponendum. Omnia namque quamvis utilia ac necessaria videantur, spernenda tamen sunt, ut irae perturbatio devitetur; et omnia etiam quae putantur adversa, suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas illibata servetur; quia nec ira atque tristitia perniciosius quidquam, nec charitate utilius credendum est.