monumenta.ch > Cassianus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 8
Cum igitur hac disciplina atque hoc ordine tu quoque perveneris ad scientiam spiritalem, habebis proculdubio, sicut diximus, nec sterilem, nec inertem, sed vivam fructuosamque doctrinam, semenque salutaris verbi, quod cum a te fuerit audientium cordibus commendatum, subsequens Spiritus sancti imber largissimus fecundabit, ac secundum id quod pollicitus est propheta, dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae tuae erit uberrimus et pinguis (Isaiae XXX).