monumenta.ch > Cassianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 5
Quod in apostolis multisque etiam sanctis viris evidentissime comprobatur, qui non inani philosophorum delectabantur luxuria, sed veris spiritalis scientiae fructibus curvabantur. De quibus et in Actibus Apostolorum scriptum est: Videntes autem Petri constantiam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur . Et idcirco si tibi curae est ad eius immarcescibilem fragrantiam pervenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a Domino puritatem castitatis obtineas.