monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 4
Fiet enim ut id quod recte utentibus decori esse consuevit, non solum istos ornare non possit, verum etiam maioris coeni colluvione sordescat. Ex ore enim peccatore non est pulchra laudatio : Cui dicitur per Prophetam, Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? De huiusmodi animabus, quae nequaquam stabiliter timorem Domini possidentes (de quo dicitur, Timor Domini disciplina et sapientia est) Scripturarum acquirere sensum de iugi earum meditatione conantur, satis proprie in Proverbiis memoratur: Ut quid fuerint divitiae insipienti? Possidere enim sapientiam excors non poterit . In tantum vero ab illa eruditione saeculari quae carnalium vitiorum sorde polluitur, vera haec et spiritalis scientia submovetur, ut eam in nonnullis elinguibus ac pene illitteratis sciamus nonnumquam mirabiliter viguisse.