monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 16, 1
Nesteros: Haud recte virtutem definitionis explorat, qui non omnia diligenter prolatae sententiae verba perpendit. Praediximus namque huiusmodi homines disputandi tantum habere peritiam, et elocutionis ornatum, caeterum Scripturarum venas et arcana spiritalium sensuum intrare non posse. Etenim vera scientia non nisi a veris Dei cultoribus possidetur, quam is utique non habet populus, cui dicitur: Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habetis oculos et non videtis, et aures et non auditis . Et iterum: Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne mihi sacerdotio fungaris . Cum enim in Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi esse dicantur , quomodo is qui Christum invenire contempsit, aut inventum sacrilego ore blasphemavit, aut certe catholicam fidem immundis operibus polluit, veram scientiam assecutus esse credendus est?