monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 14, 3
Ita igitur et vas pectoris nostri nisi prius fuerit ab omni fetidissima vitiorum contagione purgatum, non merebitur suscipere illud benedictionis unguentum de quo dicitur per Prophetam: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius ; nec illam scientiam spiritalem et eloquia Scripturarum, quae dulciora sunt super mel et favum , impolluta servabit. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris?