monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 14, 2
Impossibile namque est immundam animam quantalibet desudaverit lectionis instantia, adipisci scientiam spiritalem. Nemo enim in vas fetidum atque corruptum unguentum aliquod nobile aut mel optimum, aut pretiosi quidquam liquoris infundit. Facilius enim quamvis odoratissimum myrum semel horrendis imbuta fetoribus testa contaminat, quam ut aliquid ex eo suavitatis aut gratiae ipsa concipiat; quia multo citius munda corrumpuntur, quam corrupta mundantur.