monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 14, 1
Impossibile est autem haec, sicut praefati sumus, inexpertum quemquam vel agnoscere vel docere. Nam qui ne ad percipiendum quidem capax est, quomodo erit idoneus ad tradendum? De quibus tamen etiamsi aliquid docere praesumpserit, inefficax proculdubio et inutilis usque ad aures tantummodo audientium eius sermo perveniet, cor autem eorum penetrare non poterit, inertia operum et infructuositate suae proditus vanitatis; quia non de thesauro bonae promitur conscientiae, sed de inani iactantiae praesumptione.