monumenta.ch > Cassianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 13, 5
Quamvis enim adhibeatur sanctarum rerum crebra narratio, numquam tamen animae, sitim verae scientiae sustinenti, satietas generabit horrorem, sed ea quotidie velut nova ac desiderata suscipiens, quanto frequentius hauserit, tanto avidius vel audiet, vel loquetur, et confirmationem potius perceptae scientiae ex eorum repetitione quam ullum ex frequenti capiet collatione fastidium. Evidens namque est tepidae ac superbae mentis indicium, si verborum salutarium medicinam, quamvis studio nimiae assiduitatis ingestam, fastidiose negligenterque suscipiat. Anima enim quae in satietate est, favis illudit; animae autem egenti etiam amara dulcia videntur . Si itaque haec diligenter excepta, et in recessu mentis condita atque indicta, fuerint taciturnitate signata, postea ut vina quaedam suave olentia et laetificantia cor hominis, cum sensus canitie et patientiae fuerint vetustate decocta, cum magna sui fragrantia de vase tui pectoris proferentur, et tamquam perennis fons de experientiae venis et irriguis virtutum meatibus redundabunt, fluentaque continua velut de quadam abysso tui cordis effundent. Eveniet namque in te illud quod in Proverbiis ad illum dicitur qui haec opere consummavit: Bibe aquas de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte supereffluant tibi aquae de tuo fonte, in tuas autem plateas pertranseant aquae tuae . Ac secundum Isaiam prophetam, eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae, et aedificabuntur in te deserta a saeculis, fundamenta generationis et generationis suscitabis, et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas iniquitatum (Isaiae LVIII). Illa etiam tibi beatitudo proveniet, quam idem propheta promittit; Et non faciet Dominus avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis. Haec via, ambulate in ea, neque ad dextram neque ad sinistram (Isaiae XXX). Atque ita fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, verum etiam cunctae evagationes atque discursus cogitationum tuarum, sint tibi divinae legis sancta et incessabilis ruminatio.