monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 13, 4
Ut igitur haec in te scientia spiritalis perpetua soliditate roboretur, nec ea iam temporarie perfruaris, sicut illi qui eam non suo studio, sed aliena relatione contingunt, et velut aereo, ut ita dixerim, odore percipiunt, sed ut sensibus tuis inviscerata quodammodo et perspecta atque palpata condatur, illud omni observantia custodire te convenit, ut etiamsi ea quae optime nosti, forte audieris in collatione proferri, non ex hoc quod tibi iam nota sint, aspernanter fastidioseque suscipias, sed ea cordi tuo illa aviditate commendes, qua debent desiderabilia salutis verba, vel auribus nostris indesinenter infundi, vel de nostro ore iugiter proferri.