monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 14, 13, 2
Necesse est enim mentem tuam tamdiu illis carminibus occupari, quamdiu sibi aliqua quae intra semetipsam recolat, simili studio et assiduitate conquirat, ac pro illis infructuosis atque terrenis, spiritualia atque divina parturiat. Quae cum profunde alteque conceperit, atque in illis fuerit enutrita, vel expelli priores sensim poterunt, vel penitus aboleri.