monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 10
Capite nobis vulpes. Vides quam socialiter loquitur, qui socium non habet? Poterat dicere: Mi hi, sed maluit, nobis, consortio delectatus. O suavitatem! o gratiam! o amoris vim! Itane summus omnium unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor, dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? Denique semetipsum exinanivit , ut scias amoris fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est. Cum quonam tibi, o admirande sponse, tam familiare consortium? Nobis, inquis, capite. Cui tecum? an Ecclesiae de gentibus? De mortalibus et peccatoribus collecta est. Illam scimus quae sit. Sed tu quises, Aethiopissae huius tam devotus, tam ambitiosus amator? Sane non alter Moyses, sed plus quam Moyses . Num tu ille es speciosus forma prae filiis hominum? Parum dixi; candor es vitae aeternae, splendor et figura substantiae Dei ; postremo super omnia Deus benedictus in saecula. Amen .