monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 9
Nec propterea sane nihil se egisse putet qui haereticum vicit et convicit, haereses confutavit, verisimilia a vero clare aperteque distinxit; prava dogmata, plana et irrefragabili ratione prava esse monstravit; pravum denique intellectum, extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redegit. Nempe cepit nihilominus, qui talia operatus est, vulpem, etsi non ad salutem illi; et cepit eam sponso et sponsae, quamvis aliter. Nam, etsi haereticus non surrexit de faece, Ecclesia tamen confirmatur in fide: et quidem de profectibus sponsae sponsus sine dubio gratulatur. Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra (I. Denique non putat a se aliena lucra nostra, qui se nobis tam dignanter associat, dum iubet capi vulpes, non sibi, sed nobis secum. Capite, inquiens, nobis. Advertere est enim quod ait, nobis. Quid hac voce socialius? An non tibi videtur hoc dicere, quasi quidam paterfamilias, qui per se nihil habeat, sed omnia communia cum uxore et filiis atque domesticis? Et qui loquitur Deus est - minime tamen ut Deus id loquitur, sed ut sponsus.