monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 8
Et si iuxta allegoriam Ecclesias vineas, vulpes haereses, vel potius haereticos ipsos intelligamus: simplex est sensus, ut haeretici capiantur potius, quam effugentur. Capiantur, dico, non armis, sed argumentis, quibus refellantur errores eorum; ipsi vero, si fieri potest, reconcilientur catholicae, revocentur ad veram fidem . Haec est enim voluntas eius qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire . Hoc denique velle se perhibet, qui non simpliciter, capite vulpes, sed, capite, inquit, nobis vulpes. Sibi ergo et sponsae suae, id est catholicae, iubet acquiri has vulpes, cum ait, Capite eas nobis. Itaque homo de Ecclesia exercitatus et doctus, si cum haeretico homine disputare aggreditur, illo intentionem suam dirigere debet, quatenus ita errantem convincat, ut et convertat, cogitans illud apostoli Iacobi: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum . Quod si reverti noluerit, nec convictus post primam iam et secundam admonitionem, utpote qui omnino subversus est; erit secundum Apostolum devitandus . Ex hoc iam melius, ut quidem ego arbitror, effugatur, aut etiam religatur , quam sinitur vineas demoliri.