monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 7
Ita ergo sponsus capi iubet vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas, id est deprehendi, convinci, prodi. Solum hoc malignitatis genus id proprium habet, ut agnitum iam minime noceat, ita ut agnosci, sit illi expugnari. Quis enim, nisi demens, comperta decipula sciens et prudens pedem mittit in illam? Sufficit proinde si capiantur quae eiusmodi sunt, hoc est, si prodas et deducas ad medium; quippe quibus apparere, perire est. Non sic caetera vitia. Nempe manifeste veniunt, manifeste nocent; scientes captivant, superant reluctantes, utpote vi, non dolo agentia. Ergo contra huiusmodi aperte saevientes bestias non investigatione opus est, sed refrenatione. Solas has vulpes parvulas, dissimula trices maximas, quia proditae iam non nocent, sufficit educi in lucem, et capi in calliditate sua. Nam foveas habent. Tali itaque ex causa vulpes istae et capi iubentur, et parvulae describuntur. Vel ideo parvulae, ut nascentia vitia in ipso ortu, donec utique parvula sunt, vigilanter observans illico comprehendas, ne crescentia plus noceant et difficilius capiantur.