monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 6
Nunc vero intendamus his, quae a Sponso dicuntur super pusillis et astutis his animalibus demolientibus vineas. Pusillis dixerim, non malitia, sed subtilitate. Astutum siquidem natura hoc genus est animantis, promptumque admodum ad nocendum in occulto: et videtur mihi congruentissime designare subtilissima quaedam vitia specie palliata virtutum, qualium utique formam praemissis ad notitiam exemplis, paucis licet, iam aliquantisper expressi. Nec enim aliter nocere queunt, nisi quod se virtutes virtutum quadam similitudine mentiuntur. Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis , parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, ut sagittent in obscuro rectos corde . Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod cum caetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi duntaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maximeque ad discretionem spiritum, qui cum Apostolo possint dicere, quia non ignoramus astutias Satanae, neque cogitationes eius . Et vide ne forte ob hoc a sponso iubeantur, non quidem exterminari, vel abigi, vel occidi, sed capi: quod videlicet huiusmodi spirituales, dolosasque bestiolas omni vigilantia et cautela observari oporteat et examinari, et sic capi, id est comprehendi, in astutia sua. Ergo, cum proditur dolus, cum fraus aperitur, cum convincitur falsitas; rectissime tunc dicitur capta vulpes pusilla, quae demoliebatur vineam. Denique, dicimus hominem in sermone capi, sicut habes in Evangelio, quia convenerunt Pharisaei in unum, ut caperent Iesum in sermone .