monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 5
Quid illud quod nos quoque toties in domo ista, et tam graviter inquietat, notabilem loquor quorumdam, qui inter nos sunt, superstitiosamque abstinentiam ex qua se omnibus, sibique omnes molestos reddunt? Quomodo non haec ipsa discordia tam generalis, et suae ipsius conscientiae dissipatio est, et, quod in ipso est, et grandis vineae huius, quam plantavit dextera Domini, vestrae scilicet omnium unanimitatis, demolitio? Vae homini per quem scandalum venit? Qui scandalizaverit, inquit, unum de his pusillis : durum est quod sequitur. Quanto duriora meretur, qui tantam, et tam sanctam multitudinem scandalizat? Iudicium prorsus durissimum portabit quicunque est ille. Sed haec alias.