monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 3
Vis tamen ut unam adhuc ego ostendam tibi? Facio etiam et tertiam, et quartam quoque demonstrabo, si te ad capiendas eas, quas forte ex his in tua adverteris vinea, invenero vigilantem. Interdum bene proficientis cuiuspiam, cum sibi profusius aliquid supernae gratiae senserit irrorari, subit animum desiderium praedicandi, non quidem ad parentes et propinquos, iuxta illud: Continuo non acquievi, carni et sanguini ; sed quasi purius, fructuosius, fortiusque, passim ad extraneos et ad omnes. Caute omnino. Sane timet propheticum incurrere maledictum, si quae in abscondito accepit frumenta, abscondat in populis : et contra Evangelium facere, nisi quae in aure audivit, praedicaverit super tecta . Vulpes est, atque illa priore eo nocivior, quo occultior veniens. Sed capio tibi eam. Primus Moyses dicit: Non arabis in primogenito bovis . Hoc Paulus interpretans: Non neophytum, inquit, ne in superbiam elatus, incidat in iudicium diaboli : et rursum, Nec quisquam. inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron ; item ipse: Quomodo praedicabunt, ait, nisi mittantur? Et scimus monachi officium esse non docere, sed lugere. Ex his similibusque collectis mihi texo rete, et capio vulpem, ne demoliatur vineam. Ex his nempe claret et certum est, quod publice praedicare nec monacho convenit, nec novitio expedit, nec non misso licet. Porro contra haec tria venire, quanta conscientiae demolitio est? Ergo quidquid tale animo suggeratur, sive sit illud tua cogitatio, sive immissio per angelum malum, dolosam agnosce vulpeculam, id est malum sub specie boni.