monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 2
Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio: quidni vulpecula fuit? Quantis, inquit, bonum, quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus et cognatis, notis et amicis? Amant me, et facile acquiescerent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter. Nec verendum in loci mutatione. Etenim, dum benefaciam, quid interest ubi? nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam. Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam carnis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, et suorum acquisivit neminem. En una vulpecula, ista videlicet frustratoria spes, quam habuit in acquisitione suorum. Potes tu quoque per te ipsum in te ipso alias atque alias similes huic invenire seu advertere, si non negligas.