monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica Canticorum, 64, 1
Adsum promissioni meae. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit . Vulpes, tentationes sunt. Necesse est ut veniant tentationes. Quis enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit? aut quomodo certabunt, si desit qui impugnet? Tu ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem , certus omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem passuros . Porro tentationes diversae sunt, pro temporum diversitate. Et initiis quidem nostris, tanquam novellarum teneris floribus plantationum, in evidenti vis algoris incumbit, cuius meminimus in sermone altero, et incipientes ab hac peste cautos reddidimus (Supra, serm. 63, n. 6). Iam vero proficientium sanctioribus studiis minime quidem sese opponere contrariae virtutes aperte audent, sed solent in occulto insidiari, quasi quaedam fraudulentae vulpeculae; specie quidem virtutes, re autem vitia. Quantos, verbi gratia, ingressos vias vitae, progressos ad meliora, super semitas iustitiae bene secureque proficiscentes et proficientes, fraude, proh pudor! vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum, et sero in se virtutum suffocatos plangere fructus!